Cassius
Community

Esercizio | pag. 290 n. 19 b →

Lingua e Cultura Latina 1 Edizione Gialla

Pagina numero: 290

Esercizio numero: 19 b

1. Senatus triumphum victoribus consulibus decrevit et laureas coronas eis praebuit.
2. Paris Helenam a Lacedaemone abduxit, sed id belli Troiani causa fuit.
3. Vergilius et Horatius clari poetae fuerunt, et eorum carmina etiam nunc libenter leguntur.
4. Croeso multae divitiae erant: id multorum invidiam ei comparavit.
5. Romulus urbem condidit atque eam Romam appellavit; is Romae primus rex fuit ac ei Numa Pompilius successit.
6. Aurea aetate homines beati vivebant: eo tempore enim dolorem et laborem nesciebant.
7. Galli pacem cupiunt: eorum legati cum Caesare de ea agunt.
8. Caesar agmen in hostium fines duxit et eos in acie vicit.
9. Parentes liberos suos diligunt et multa utilia consilia eis dant.
10. Clades apud Cannas gravis fuit; eo proelio consul quoque vitam amisit.
11. Tuum librum accepi; eum legam et mox reddam tibi.
12. Ea nocte qua Troia deleta et incensa a Graecis est, Aeneas patriam reliquit cum patre et filio.

Pag. 290 n. 19 b

→ Tutti gli esercizi di frasi e le versioni di Lingua e Cultura Latina 1 Edizione Gialla