Cassius
Community

Esercizio | pag. 139 n. 13 →

Grammatica Picta 1

Pagina numero: 139

Esercizio numero: 13

1. Delus Artemidi, venationis deae, sacra erat, et etiam Apollinis, solis dei, patria erat.
2. In procella gubernatoris peritiam, in pugna militis virtutem cognoscimus.
3. Prae magno clamore, milites in contione consulis vocem non audiebant.
4. Saepe fulgura proceros arborum vertices percutiunt.
5. Didonis, Carthaginis reginae, mors magni doloris causa Annae sorori erat.
6. Hieme hirundines in calidas Africae regiones demigrant.
7. Dux urbis defensorum clipeos gladiosque equitibus tribuebat.
8. Parentum dolor victorum animum placabat, misericordiaque ultionis cupiditatem superabat.

Pag. 139 n. 13

→ Tutti gli esercizi di frasi e le versioni di Grammatica Picta 1